Verba Aristei Patris ad Filium

ex caractere & idiomate Schitico, Latino Rithmo donata.
 


1. Rerum tibi omnium jam cognitione Explanatâ, vivendi atque ratione Gubernandi, optimâ cum Philosophia.

2. Traditâque verâ mundi Monarchiâ.

3. Solum mihi subsunt claves naturae, Quae hucusque, fili mi, erant mihi curae

4. Harum clavis aurea possidet primatum Caeterarum omnium, quae pandit ferratum Ipsa fons operis universalitatis
In qua magnum dicitur donum divinitatis,

5. Vilescunt divititiae, cum haec possideatur, Nullus, cum hac thesaurus unquam comparatur.

6. Quid mihi divitiae languore conforte,
Quid Thesauri proderunt, si opprimar morte.

7. Dum morte corripior, Thesauros relinque,

8. Dum Clavem teneo, mors erit longinque.
Dum Clavem possideo, habeo secretum.
Dum secretum teneo, nullum timeo metum.

9. Praesto sunt divitiae, non desunt thesauri.
Fugit languor, tardat mors, capta clavi auri;

10. Hujus nunc, fili mi, faciam te haeredem,
At per Deum obtestor, sanctam ejus fedem;
Eam ut in Scrinio cardis obsignatam
Sigilloque silentii teneae celatam,

11. Ipsa si uteris is te larga dicabit.
Senex, aeger si fueris, sanabit levabit, novabit.

12. Ipsa eunctos propria vi curat languores ; Metalla illuminat, beat possessores.

13. Haec est pro qua Patres nostri adjuraverunt, Iuramenti vinculo, quamque commendaverunt :

14. Eam ergo discito ; egeno, pupillo, Semper bene facito, hoc sit pro sigillo.

15. Cuncta, quae sub Caelo sunt, in formas distracta, Ex uno principio existunt compacta;
Ab uno principio cuncta prodierunt, Aeris ex rivulo cuncta finxerunt.

16. Alimenta omnia fontem attestantur; Cum ex eo vivant res, unde oriantur.

17. Piscis aqua fruitur, infans Matrem sugit, Absit humor arbori, fructus ligni fugit.

18. Per vitam principium cognoscitur rerum.
Vita rerum aer est, ergo principium rerum.

19. Ad haec Aer omnium corporae corrumpit, Qui vitam dono dat, vitam quoque rumpit.

20. Ligna, ferrum, lapides igne solvuntur, Inque statum primum cuncta rediguntur.

21. At eadem causa est generationis, Qua, quam id varie, est corruptionis.

22. Demum quando contingit Creaturas pati, Vel aliquo tempore, vel defectu fati,
Aer illis subvenit, Aere sanantur ;
Sive imperfecta sint, sive infirmantur.

23. Langues terrae, Arbor, Herbae ab aedorem, Repantur singula per Aeris rorem;

24. Reparari attamen una Creatura
Cum nequeat, propria nisi in natura :
Cum aer sit omnium fons originalis; Consequenter quoque est fons universalis.

25. In hoc ipso omnium rerum semen, vita, Mors, languor, remedium agnoscuntur sita.

26. Omnes item Thesauros natura inclusit
In hoc, atque foribus propriis conclusit:

27. Est clavis aurea scire aperire
Fores, & de aere aerem haurire :

28. Ignorato siquidem quomodo piscatur, Aer, impossibile est quod acquiratur
Id, quod morbos singulos, & universales
Sanat, quoque in vitam revocat mortales:

29. Nam communem fontem debet indagare; Si omnes morbos cupis personare.

30. Ex simili simile natura producit,
Et natura naturam naturae conducit.

31. Disce ergo, fili mi, aerem captare.
Disce clavem auream naturae servare.

32. Noscere aerem possunt creaturae
At captare aerem, clavis est naturae.

33. Secretum hoc magnum est, & super humanum, Ex aere sumere coeleste arcanum.

34. Secretum hoc magnum est, vis insita rebus;.
Captivantur naturae suis speciebus,

35. Piscis pisce capitur, volucrisque avi
Aer quoque capitur aere suavi.

36. Nix, glacies aer sunt, quas frigus gelavit; Has captando aeri natura paravit ;

37. Pone horum alterum in vase sigillatum; Et capies aerem circa congelatum,
Hunc excipe altero vasculo profundo Distillantem obstrictio, spisso, forti mundo, In calido tempore, ut radios solis
Aut lunares, facere ut velis.

38. Cum vas plenum fuerit, os bene sigilla; Ne fugiat in auras caelestis favilla.

39. Quot vasa volueris implere, implete.
Quod feceris post ea. Disce & silete.

40. Extrue fornaculam, vasculum aptato
Semis plenum aere captato, sigillato,

41. Inde Ignem excita, fumi ascendat pura
Pars levior saepius, ut facit natura,
Quae ignem in medio terrae semper fovet,
Quo vapores aeris semper circulando movet.

42. Ignis illi lenis sit, & humidus, suavis.
Similis, quo insîdens fovet ova avis ;

43. Quem ita continua fustinens constructum, Ne comburat, sed coquat aereum fructum ; Donec longo tempore motu agitatus,
In profonde vasculi quiescat affatus.

44. Adde huic aeri aerem recentem,
Non adeo plurimum, sed partem decentem.

45. Fac lïquescat leviter, putrescat, nigrescat, Indurescat, coalescat, fixusque rubescat.

46. Dein pura ab impura segregata parte
Ignis ministerio, divinaque arte ;

47. Crudi tandem aeris fume partem puram,
Cum qua puram iteram junge partem duram.

48. Dissolvantur, jungantur, leviter nigrescant, Dealbentur, duerescant, demumque rubescant.

49. Hic est finis operis ; elixir fecisti,
Faciens miracula cuncta quae vidisti.

50. Habes clavem auream, potabile aurum, Medicinam omnium, perennem Thesaurum.

 


FINE